4841. Vers. 11. Et dixit Jehudah Tamari nurui suae, Mane vidua domo patris tui, usque adolescit Shelah filius meus, quia dixit, Forte moriatur etiam hic, sicut fratres ejus; et ivit Tamar, et mansi domo patris sui. `Dixit Jehudah' significat in genere posteritatem Jacobi, in specie illam ex Jehudah: `Tamari nurui suae' significat Ecclesiam repraesentativam spiritualium et caelestium, quae `nurus' dicitur ex vero: `Mane vidua domo patris tui' significat abalienationem a se: `usque adolescit Shelah filius meus' significat dum tempus: `qui dixit' significat cogitationem:
`Forte moriatur etiam hic sicut fratre ejus' significat timorem ne periret: `et mansit domo patris sui' significat abalienationem a se.