Arcana Coelestia (Elliott) n. 4855

Previous Number Next Number See English 

4855. `Timnatham': quod significet statum, nempe in quo esset consulendi Ecclesiae, {1} patet quoque ex Libro Judicium ubi de Simsone agitur:

Quod descenderit ad Timnath, et acceperit ibi mulierem a filiabus Philistaeorum, xiv I-4, 7, et ibi per `Timnath' similiter significatur status consulendi Ecclesiae; `mulier quam a filiabus Philistaeorum accepit' in sensu repraesentativo est verum a non bono, ita verum obscuratum, quod etiam hic nunc per `Tamarem' repraesentatur; 'Philistaei' enim sunt qui in doctrinalibus fidei sunt et non in vita secundum illa, n.1197, 1198, 3412, 3413; et praeterea nominatur Timnath inter loca hereditatis tribus Danis, Jos. xix 43. Quod nomina locorum in Verbo omnia significent res et status, videatur n. 1224, 1264, 1888, 3422, 4298, 4442. @1 I i quod Thimnath illum statum significet, A i quod Thimnath illius rei statum significet. The confusion seems to be due to a long deletion in A.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church