Arcana Coelestia (Elliott) n. 4863

Previous Number Next Number See English 

4863. Vers. 15-18. Et vidit illam Jehudah, et reputabat illam meretricem, quia obtexit facies suas. Et declinavit ad illam ad viam, et dixit, Da quaeso veniam ad te, quia non novit quod nurus ejus illa; et dixit, Da quaeso veniam ad te, quia non novit quod nurus ejus illa; et dixit, Quid das mihi quod venias ad me? Et dixit, Ego mittam haedum caprarum de grege; et dixit, Si des arrhabonem usque ad mittere te. Et dixit, Quae arrhabo quam dabo tibi? et dixit, Sigillum tuum, panniculum tuum, et baculum tuum qui in manu tua; et dedit illi, et venit ad illam, et concepit ei. `Vidit illam Jehudah' significat religiosum gentis Judaicae quomodo tunc consideraret interna Ecclesiae repraesentativae: `et reputabat illam meretricem' significat quod non aliter ac falsum: `quia obtexit facies suas' significat interiora quod illis abscondita:

`et declinavit ad illam ad viam' significat quod se applicaret quia tale: `et dixit, Da quaeso veniam ad te' significat libidinem conjunctionis: `quia non novit quod nurus ejus illa' significat quod non apperciperet verum Ecclesiae repraesentativae esse: 'et dixit, Quid das mihi quod venias ad me?` significat conjunctionis reciprocum cum conditione:

`et dixit, Ego mittam haedum caprarum de grege' significat pignus conjunctionis: `et dixit, Si des mihi arrhabonem usque ad mittere te' significat reciprocum si certitudo: `et dixit, Quae arrhabo quam dabo tibi?' significat quod certum: `et dixit, Sigillum tuum' significat tesseram consensus: `panniculum tuum' significat per verum: `et baculum tuum qui in manu tua' significat per potentiam ejus: `et dedit illi' significat ita certum: `et venit ad illam' significat conjunctionem: et concepit ei' significat sic receptionem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church