Arcana Coelestia (Elliott) n. 49

Previous Number Next Number See English 

49. Vers. 26. Et dixit Deus, Faciamus hominem in imaginem Nostram, secundum similitudinem Nostram; et dominabuntur in pisces maris, et in avem caelorum, et in bestiam, et in omnem terram, et in omne reptans, quod reptat super terra. In Antiquissima Ecclesia cum quibus Dominus locutus ore ad os, apparuit Dominus sicut Homo, de quibus multa referri potest sed nondum est tempus; ideo nullum appellabant 'hominem' quam Ipsum et quae Ipsius essent; nec semet nisi solum illa quae perceperunt habuisse ex Domino, ut omne bonum amoris et verum fidei; haec dicebant hominis, quia Domini: apud Prophetas inde in supremo sensu per hominem et Filium Hominis intelligitur Dominus; et in sensu interno sapientia et intelligentia; inde omnis qui regeneratus, ut apud Jeremiam, Vidi terram, et ecce vacuitas et inanitas, et ad caelos, et ecce non lux eorum,...vidi et ecce non homo; et omnes aves caelorum aufugerunt, iv 23, 25:

apud Esaiam, ubi in sensu interno per 'hominem' intelligitur regeneratus, in supremo, Ipse Dominus, sicut unus, Sic dixit jehovah, Sanctus Israelis, et Formator ejus,...Ego feci terram et hominem super ea creavi Ego; manus Meae extenderunt caelos, et omni exercitui eorum praecepi, xlv 11-13. Dominus ideo prophetis visus Homo, ut Ezechieli, Super expansum sicut aspectus lapidis sapphiri, similitudo solii, et super similitudine solii, similitudo sicut aspectus Hominis super illo superius, i 26:

et Danieli visus, dictus Filius Hominis, seu Homo, quod idem est, Vidi, et ecce cum nubibus caeli, sicut Filius Hominis veniens erat, et usque ad Antiquum dierum pervenit, et ante Illum appropinquare fecerunt Ipsum, et Ipsi datum est dominium, et gloria, et regnum; et omnes populi, gentes et linguae Ipsi servient; dominium Ipsius, dominium saeculi, quod non transibit, et regnum Ipsius, quod non peribit, vii 13, 14:

Dominus etiam se saepius vocat Filium Hominis seu Hominem, et sicut apud Danielem de adventu Sui in gloriam praedicit, Videbunt Filium Hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria, Matth. xxiv 23, 30;

'nubes caelorum' vocatur sensus litteralis Verbi; 'virtus et gloria' sensus Verbi internus, qui unice spectat Dominum, et Ipsius regnum, in omnibus et singulis; in quo sensu inde virtus et gloria.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church