Arcana Coelestia (Elliott) n. 4918

Previous Number Next Number See English 

4918. `Et ecce gemini in utero illius': quod significet quod utrumque Ecclesiae, constat ex significatione `geminorum' quod sint utrumque, nempe bonum et verum, de qua n. 3299; et ex significatione `uteri' quod sit ubi conceptum jacet bonum et verum, proinde ubi id quod est Ecclesiae; `uterus' in genuino sensu significet intimum amoris conjugialis in quo innocentia, quia uterus correspondet {1}illi amori in Maximo Homine; et {2}quoniam amor conjugialis originem ducit ab amore boni et veri, qui est conjugii caelestis, et hoc conjugium est ipsum caelum seu regnum Domini, et regnum Domini in terris est Ecclesia, ideo per `uterum' etiam significatur Ecclesia; Ecclesia enim est ubi est conjugium boni et veri; inde est quod `aperire uterum' sit inde doctrinae Ecclesiarum, n. 3856, (o)ut et facultas recipiendi vera et bona quae sunt Ecclesiae, n. 3967; et `ex utero exire' quod sit renascitur seu regenerari, n. 4904, hoc est, Ecclesia fieri; qui enim renascitur seu regeneratur, is fit Ecclesia: [2] {3} quia per `exire ex utero' significatur renascentia, et inde Ecclesia, Dominus in Verbo vocatur `Formator ab utero, Eductor ab utero,' (c)et illi qui regenerati sunt et {4} facti Ecclesia, dicuntur `portati ab utero'; ut apud Esaiam, Sic dixit Jehovah, Factor tuus, formator tuus ab utero, adjuvat te, (o)xliv 2:

apud eundem, Sic dixit Jehovah, Redemptor tuus, et Formator tuus ab utero, xliv {5} 24:

apud eundem, Dixit Jehovah, Formator meus ab utero in servum Suum, ad reducendum Jacobum ad Ipsum, et Israel Ipsi congregetur, xlix 5:

apud Davidem, Jehovah Eductor meus ab utero, Ps. xxii (x)10 [A.V. 9]:

apud Esaiam, Attendite ad Me domus Jacobi, et omnes reliquiae domus Israelis, portati ab utero, et lati a vulva {6}, xlvi 3:

apud Davidem, Abalienati sunt impii ab utero, (o)et aberrant a ventre verbis mendacii, Ps. lvii 4 [A.V. 3];

ubi `abalienari ab utero' est a bono quod est Ecclesiae, et `aberrare a ventre' est a vero: apud Hosheam, Dolores parturientis venient illi, ille filius non sapiens, quia tempore non stat in utero filiorum, xiii 13;

`non stare in utero filiorum' pro non in bono veri quod est Ecclesiae: [3] apud eundem, Sicut avis avolabit gloria eorum, a partu, a ventre, et a conceptione, ix 11;

pro quod prorsus peribit verum Ecclesiae; `a partu' quod natum, `a ventre quod gestatum, `a conceptione' quod ortum: apud Esaiam, Novi perfide agendo perfide acturus esses, et praevaricatoris ab utero vocatum tibi, xlviii 8;

pro quod a primo Ecclesiae talis: apud Johannem, Signum magnum visum est in caelo, mulier circumdata solem, et luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona stellarum duodecim: in ventre autem gerens, clamavit parturiens, et cruciata ad pariendum, Apoc. xii 1, 2;

`mulier' est Ecclesia, n. 252, 253, 255; `sol quod circumdata' est bonum amoris, n. 30-(x)38, 1529, 1530, 2441, 2495, 4060, 4696;

`luna quae sub pedibus' est verum fidei, n. 30-38, 1529, 1530, 2120, 2495, 4696; `stellae' sunt cognitiones boni et veri, n. 2495, 2849, 4697; quod `stellae duodecim', est quia duodecim sunt omnia, ita omnia fidei, n. 577, 2089, 2129 f., 2130 f., 3272, 3858, 3913;

`in ventre gerens' est verum Ecclesiae conceptum; `parturiens et cruciata ad pariendum' est quod {7} difficulter receptum. @1 ei$ @2 quia$ @3 i et$ @4 seu$ @5 i 2$ @6 A d a ventre i a vulva$ @7 i tam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church