Arcana Coelestia (Elliott) n. 4923

Previous Number Next Number See English 

4923. `Dicendo, Hic exivit prius': quod significet quod ei prioritas, constat ex significatione `exire prior' seu primogenitus esse quod sit Prioritas et superioritas, de qua n. 3325; agitur hic et in sequentibus ad finem hujus capitis de primogenitura; qui non sensum internum Verbi scit, autumare potest quod solum sit primogenitura de qua agitur, et consequenter de praerogativis quae primogenitura obtineret secundum leges; sed qui aliquid de sensu interno novit, is salis manifeste videre potest quod sublimius quid etiam hic reconditum lateat, tam ex ipso facto quod unus illorum exporrexerit manum et reduxerit illam, et quod tunc alter exivisset, quam ex eo quod inde nominati sint, et quod obstetrix ligaverit super manu prioris dibaphum; et porro ex paene similibus de Esavo et Jacobo quod `colliderint in utero, et cum exiret prius Esavus quod Jacobus teneret calcaneum ejus', Gen. xxv 23, 24, 26;

insuper etiam ex duobus filiis Josephi quod Jacobus, cum benediceret illis, dextram manum imposuerit minori, et sinistram majori', Gen. xlviii 17-19. [2] Judaei et quoque aliqui ex Christianis quidem credunt quod in his ut et (o)in reliquis Verbi, sit quoddam reconditum quod mysticum vocant, et hoc ex causa quia sanctitas illis pro Verbo ab infantia est impressa; sed cum quaeritur quodnam illud mysticum sit, hoc non sciunt; si {1} illis dicitur quod mysticum illud (o)in Verbo quia est Divinum, necessario erit tale quod in caelo apud angelos est, et quod aliud mysticum in Verbo dari nequeat, et si aliud, id foret vel fabulosum, vel magicum, vel idololatricum, et porro quod mysticum illud quod in caelo apud angelos non aliud sit quam id quod vocatur spirituale et caeleste, et agit unice de Domino, de regno Ipsius et de Ecclesia, consequenter de bono et vero, et si scirent quid bonum et verum, seu quid amor et fides, quod id mysticum etiam scire possent, sed cum hoc dicitur, vix aliquis credit; immo in tali ignorantia hodie sunt qui ab Ecclesia, ut id quod memoratur de caelesti et spirituali, vix {2} comprehensibile sit; sed sit, usque quia ex Divina Domini Misericordia, concessum est mihi in caelo simul esse sicut spiritus et in terra sicut homo, et inde loqui cum angelis, et hoc nunc continue per plures annos, non possum aliter quam aperire illa quae mystica Verbi vocantur, hoc est, ejus interiora, quae sunt spiritualia et caelestia regni Domini. Quid autem involvunt in sensu interno haec quae de binis filiis Tamaris memorantur, in nunc sequentibus dicetur. @1 sique$ @2 i alicui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church