Arcana Coelestia (Elliott) n. 4930

Previous Number Next Number See English 

4930. `Et vocavit nomen ejus Zerah': quod significet quale, constat a significatione `vocare nomen' quod sit quale, ut supra n. 4927; quale quod significatur per `Zerah', est quale illius rei de qua in sensu interno hactenus actum est, nempe quod bonum (t) actualiter primogenitum sit et verum apparenter; ipsum quale in se innumerabilia continet, quae innumerabilia non videri possunt in luce mundi, sed in luce caeli, ita coram angelis; si homo unius rei quale videret sicut apparet coram angelis, obstupesceret et confiteretur quod nusquam id credidisset, et quod respective is paene nihil sciret. Zerah in lingua originali significat `ortum', et tribuitur soli et primae apparitioni ejus lucis; inde nominatus est Zerah quia bonum similiter se habet apud hominem qui regeneratur; id enim primum oritur et dat lucem, ex qua luce illustrantur illa quae {1} in naturali homine, ut videri, et agnosci, et denique {2} credi possint; nisi lux foret ex bono intus in homine, nusquam {3} ad agnitionem et fidem videre posset vera, sed modo vel sicut talia quae dicenda propter vulgus, vel sicut falsa. @1 i sunt$ @2 i ut$ @3 i usque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church