4932. Qui in Maximo Homine correspondent manibus et brachiis, et quoque humeris, sunt illi qui in potentia sunt per fidei verum ex bono; qui enim in fidei vero ex bono sunt, illi in potentia Domini sunt, tribuunt enim Ipsi omnem potentiam, et nullam sibi, et quo magis nullam sibi tribuunt non ore sed corde, eo in majore potentia sunt; angeli inde vocantur potentiae et potestates.