Arcana Coelestia (Elliott) n. 4936

Previous Number Next Number See English 

4936. Apparuerunt aliquoties qui baculos haberent, et dictum quod essent magi; sunt antrorsum ad dextrum longa via in cavernis profunde; qui magi perniciosiores fuerunt, profundius ibi reconduntur; illi sibi videntur cum baculis; etiam per phantasias plura baculorum genera formant, et credunt quod per illos possint miracula facere; putant enim vim baculis inesse, (o)et hoc quoque inde quia baculi sunt quibus innititur dextra et brachium, quae per correspondentiam (t)robur et potentia sunt. Inde patuit mihi cur veteres attribuerunt magis baculos; veteres enim gentiles id habuerunt ex Antiqua Ecclesia repraesentativa, in qua baculi, sicut manus, significabant potentiam videatur n. 4876; et quia significabant potentiam, mandatum erat Mosi cum miracula ferent, quod extenderet baculum, aut manum, Exod. iv 17, 20; viii 1-16 [A. V. 5-20]; ix 23; x 3-21; xiv 21, 26, 27; xvii 5, 6, 11, 12; Num. (x)xx 7-10.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church