4941. In locis illis etiam sunt illi qui naturae adscripserunt omnia, et parum Divino; cum illis ibi locutus sum, et cum de Divina providentia sermo fuit, tunc illi tribuebant omnia naturae; sed usque illi ibi qui vitam moralem bonam egerunt, cum ibi per moram temporis detenti sunt, successive exuunt principia illa et induunt principia veri.