Arcana Coelestia (Elliott) n. 4946

Previous Number Next Number See English 

4946. Sunt quidam qui in vita corporis imbuerunt quod homo non curare debeat illa quae interni hominis sunt, proinde spiritualia, sed solum quae externi hominis sunt seu naturalia, ex causa quod interiora perturbent jucunda vitae eorum, ac faciant injucundum;

agebant illi in sinistrum genu et paulum supra genu, ab anteriore, et quoque in plantam pedis dextri; locutus sum cum illis in mansione eorum; dicebant quod putaverint in vita corporis solum externa vivere, et quod non intellexerint quid (o)esset internum, proinde quod naturalia sciverint, non autem quid spirituale; sed dicere illis datum quod innumerabilia per id sibi praecluserint, quae ex spirituali mundo potuissent influere, si interiora agnoverint, et sic in cogitationis suae ideas admiserint; [2] et porro dicere datum quod in unaquavis cogitationis idea innumerabilia sint quae coram homine imprimis naturali, non apparent nisi sicut unum simplex, cum tamen indefinita sunt quae ex mundo spirituali influunt, quae faciunt apud hominem spiritualem, intuitionem superiorem ex qua videre et quoque percipere potest, num verum sit vel non verum et quia dubitabant de (c)eo, ostendebatur id per vivam experientiam; repraesentabatur illis una idea quam videbant ut unam simplicem, proinde sicut punctum obscurum, tale in luce caeli facile repraesentatur; illa idea cum recluderetur, et simul visus eorum interior aperiretur, tunc patuit sicut universum ad Dominum ducens, et dictum quod ita sit in unaquavis idea boni et veri, quod nempe sit imago totius caeli quia est a Domino, Qui est omne caeli, seu ipsum illud quod vocatur caelum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church