4952. Quidam ex illis qui naturales sunt, dixerunt quod nesciant quid credituri, quia sors manet unumquemvis secundum vitam, et quoque secundum cogitationes ex confirmatis principiis {1}; sed illis responsum quod satis fuerit illis si crediderint quod Deus sit Qui gubernat omnia, et quod vita post mortem sit; et imprimis quod vixerint non sicut fera sed sicut homo, nempe in amore in Deum et in charitate erga proximum, ita in vero et bono, non autem contra illa {2}. At dixerunt quod ita vixerint, sed iterum responsum quod in externis apparuerint tales, sed nisi obstiterint leges, in cujusvis vitam et opes ruissent saevius quam ferae. {2} Rursus dixerunt quod non sciverint quid charitas erga proximum et quid internum {3}, sed illis responsum quod illa non scire potuerint quia amor sui et mundi et externa occupaverant omnia cogitationis et voluntatis eorum. @1 principia$ @2 n. 4053 was written here but deleted, and the paragraph continued.$ @3 i sit$