4965. `Et emit eum Potiphar cubicularius Pharaonis': quod significet quod apud interiora scientificorum, constat ex significatione `cubicularii Pharaonis' quod sint interiora scientificorum, de qua n. 4789; per `emere' significatur quod illa sibi addicaverit, n. 4397, 4487. Interiora scientificorum sunt illa quae propius accedunt ad spiritualia, et sunt applicationes scientificorum ad caelestia; haec enim sunt quae internus homo videt, cum externus solum scientifica in forma externa.