Arcana Coelestia (Elliott) n. 4967

Previous Number Next Number See English 

4967. `Vir Aegyptus': quod significet verum naturale, constat ex significatione `viri' quod sit verum, de qua n. 3134; et ex significatione `Aegypti' quod sit scientificum in genere, de qua mox supra n. 4964, 4966; et quia `Aegyptus' est scientificum, etiam est naturale; omne enim scientificum apud hominem est naturale quia in naturali ejus homine, etiam scientificum de spiritualibus et caelestibus; causa est quia homo in naturali et ex naturali videt illa; quae non ex naturali videt, {1} non capit; sed aliter videt illa homo regeneratus qui spiritualis vocatur, {2} aliter homo non regeneratas qui mere naturalis; apud illum scientifica illustrantur a luce caeli, apud hunc autem non ita sed a luce quae {3}influit per spiritus qui in falso et malo sunt, quae lux quidem est a luce caeli, sed facta apud illos opaca, sicut lux vesperae aut noctis;

vident enim tales spiritus, et inde tales homines, sicut noctuae, clare noctu et obscure interdiu, hoc est, clare falsa {4}et obscure vera, et inde clare quae mundi sunt et obscure si quicquam, illa quae caeli. Ex his constare potest quod scientificum genuinum sit verum naturale; omne enim scientificum genuinum quale per `Aegyptum' in bono sensu significatur, est verum naturale. @1 i haec$ @2 i et$ @3 influit after sunt$ @4 sed$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church