4977. `Et praefecit eum super domum suam': quod significet quod applicuit se ei bonum, constat ex significatione `domini', qui praefecit quod sit bonum, de qua supra n. 4973; et (c)a significatione `praeficere eum super domum suam' quod sit applicare se es; nempe scientifico seu vero naturali; quod hic sensus sit, patet a sequentibus ubi dicitur `quod quicquid erat illi, dederit in manum ejus', per quae significatur quod omne suum sicut in ejus potestate esset; bonum enim est `dominus', et verum est `minister';
cum dicitur de domino quod praefecerit ministrum, seu de bono quod praefecerit {1}verum, in sensu interno non significatur quod cesserit ei dominium, sed quod applicuerit se, (m)nam in sensu interno percipitur res sicut illa in se est, sed in sensu litterae exponitur res secundum apparentiam;(n) bonum enim semper habet dominium, ast applicat se ut verum ei conjungatur: [2] homo cum in vero est, quod fit antequam regeneratus est, tunc vix aliquid novit de bono; verum enim influit per viam externam seu sensualem, bonum autem per viam internam; quod influit per viam externam, hoc sentit homo, non autem quod per viam internam, priusquam regeneratus est;
quapropter nisi in priore statu daretur sicut dominium vero, seu nisi ita applicaret se bonum, nusquam bono appropriaretur verum;
hoc idem est cum illis quae multoties prius ostensa sunt, quod nempe verum apparenter primo loco sit, seu quasi `dominus' cum regeneratur homo, sed bonum manifeste primo loco {2}et `dominus' cum homo regeneratus est, de quibus videatur n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4925, 4926, 4928, 4930. @1 hoc$ @2 i est$