Arcana Coelestia (Elliott) n. 4984

Previous Number Next Number See English 

4984. `Et non scivit cum eo quicquam nisi panem quem ille edens':

quod significet quod bonum inde appropriaretur, constat ex significatione `panis' quod sit bonum, de qua n. 276, 680, 3478, 3735, 4221, 4217, 4735; et ex significatione `edere' quod sit appropriari, de qua n. 3168, 3513 f., 3596, 3832, 4745; quod `non scivit cum eo quicquam nisi panem' significat quod nihil aliud reciperet quam bonum. Credi potest quod bonum cum appropriat sibi verum, sit verum quale verum fidei est, quod sibi appropriat, {1}sed est bonum veri; {2}vera quae non sunt usus, quidem accedunt sed non intrant; omnes usus ex veris sunt bona veri; vera quae non sunt usui, separantur, et quaedam retinentur et quaedam rejiciuntur; quae retinentur, sunt quae introducunt ad bonum remotius vel propius, et sunt ipsi usus; quae rejiciuntur sunt quae {3}non introducunt, nec se applicant; omnes usus in suo initio sunt vera doctrinae, at in progressu fiunt bona, et tunc fiunt bona cum homo agit secundum illa; ipso actio qualificat ita vera; omnis enim actio descendit ex voluntate, et ipsa voluntas facit ut id bonum fiat quod prius fuit verum; inde patet quod verum voluntate non amplius sit verum fidei sed {4} bonum fidei; et quod verum fidei nullum felicem faciat sed bonum fidei; hoc enim afficit ipsum illud quod (t)est vitae hominis, nempe ejus velle, et dat ei jucundum interius seu beatum, ac in altera vita felix quod gaudium caeleste vocatur. @1 at$ @2 i sunt enim usus qui applicantur$ @3 nec$ @4 i sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church