4988. `Et sustulit uxor domini ejus oculos ad Josephum': quod significet verum naturale non spirituale adjunctum bono naturali, et ejus perceptionem, constat ex significatione `uxoris' quod sit verum adjunctum bono, de qua n. 1468, 2517, 3236, 4510, 4823, hic verum naturale non spirituale, {1}adjunctum bono naturali, quia de illo vero et hoc bono agitur; bonum illud cui conjunctum id verum, est hic `dominus', n. 4973; et ex significatione `tollere oculos,' quod sit cogitatio, intentio, et quoque perceptio, de qua n. 2789, 2829, 3198, 3202, 4339. [2] Per `uxorem' hic significatur verum naturale, sed non verum naturale spirituale et per `maritum' {2}, qui hic {3} dominus, significatur bonum naturale, sed non bonum naturale spirituale; explicandum itaque est quid bonum et verum naturale non spirituale, et quid bonum et verum naturale spirituale: bonum apud hominem est ex duplici origine, nempe ex hereditario et inde adscititio, et est ex doctrina fidei et charitatis, apud gentiles ex religioso; bonum et verum quod ex priore origine est, est bonum naturale non spirituale; bonum autem quod ex hac origine et bonum naturale spirituale; ex simili origine est verum quia omne bonum (t)adjunctum sibi habet suum verum. [3] Bonum naturale ex priore origine, hoc est, ex hereditario et inde adscititio, multa affinia habet cum bono naturali ex altera origine, hoc est, ex doctrina fidei et charitatis, seu {4} religioso sed solum in externa forma; in interna prorsus differunt; bonum naturale ex priore origine comparari potest bono quod etiam datur apud animalia quae mitia sunt, sed bonum naturale ex altera origine est proprium homini qui ex ratione agit, et inde novit dispensare bonum diversimode secundum usus; hanc dispensationem docet doctrina justi et aequi, et in superiore gradu doctrina fidei et charitatis, et haec quoque in multis confirmat ratio apud vere rationales: [4] illi qui ex priore origine bonum agunt, feruntur sicut instinctu caece in charitatis exercitia, at qui ex altera origine bonum agunt, feruntur ex debito interno, et quasi visualiter ad illa:
verbo, qui ex priore origine bonum agunt, non ex aliqua conscientia justi et aequi, minus `veri et boni' spiritualis, bonum agunt; qui autem ex altera origine, ex conscientia agunt; videantur quae prius n. 3040, 3470, 3471, 3518 de his dicta sunt, et quae sequuntur n. 4992. Sed quomodo cum his se habet, nequaquam potest explicari ad captum, nam unusquisque qui non spiritualis est seu qui non regeneratus est, bonum videt a forma ejus externa {5}, et hoc ex causa quia non scit quid charitas nec quid proximus; et quod haec non sciat, etiam est causa quia nulla doctrinalia charitatis sunt;
in luce caeli illa apparent distinctissime, et inde quoque distincte apud spirituales seu regeneratos, quia hi in luce caeli sunt. @1 conjunctum$ @2 i ejus$ @3 i est$ @4 i ex$ @5 i non autem ab interna$