Arcana Coelestia (Elliott) n. 4998

Previous Number Next Number See English 

4998. Vers. 10-15. Et factum, ut loqui illam ad Josephum die die, et non audivit ad illam, ad cubandum apud illam, ad esse cum illa. Et factum ut die quodam, et venit domum ad faciendum opus suum, et nullus vir e viris domus ibi in domo. Et prehendit eum in veste ejus, dicendo, Cuba mecum; et reliquit vestem suam in manu illius, et fugit, et exivit foras. Et factum, ut videre illam, quod reliquit vestem suam in manu sua, et fugit foras. Et clamavit ad viros domus suae et dixit illis, dicendo, Videte, adduxit nobis virum Hebraeum ad illudendum nobis, venit ad me ad cubandum mecum, et clamavi voce magna. Et factum, ut audire eum, quod sustuli vocem meam, et clamavi, et reliquit vestem suam apud me, et fugit, et exivit foras. `Et factum' significat quartum statum: `ut loqui illam ad Josephum die die' significat cogitationem de illa re: `et non audivit ad illam ad cubandum apud illam significat quod aversaretur conjungi: `ad esse cum illa' significat ne sic adunaretur: `et factum ut die quodam' significat quintum statum:

`et venit domum ad faciendum opus suum' significat cum in opere conjunctionis esset cum bono spirituali in naturali: `et nullus vir e viris domus ibi in domo' significat quod absque ullius auxilio {1}: `et prehendit eum in veste ejus' significat quod verum non spirituale applicaret se ad ultimum veri spiritualis: `dicendo, Cuba mecum' significat conjunctionis causa: `et reliquit vestem suam in manu illius' significat quod abstraheret ultimum id verum:

`et fugit et exivit foras' significat quod sic non ei verum per quod se defenderet: `et factum ut videre illam' significat perceptionem de illa re: `quod reliquit vestem suam in manu sua, et fugit foras' significat de separatione veri ultimi: `et clamavit ad viros domus' significat falsa: `et dixi illis, dicendo' significat exhortationem: `Videte, adduxit nobis virum Hebraeum' significat servum: `ad illudendum nobis' significat quo' insurgeret: `venit ad me ad cubandum mecum' significat quod illud vellet se conjungere: `et clamavi voce magna' significat quo aversaretur: `et factum ut audire eum' significat cum apperceptum: `quod sustuli vocem meam et clamavi' significat quod magna aversatio `et reliquit vestem suam apud me' significat testem quod accesserit: fugit et exivit foras' significat quod usque se separaverit. @1 A ip Esai. lxiii$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church