5001. `Et non audivit ad illam ad cubandum apud illum': quo significet quod aversaretur conjungi, constat ex significatione `non audire' quod sit non auscultare seu non oboedire, de qua n. 2542, 3869, hic aversari quia usque eo non auscultavit ut fugeret relicta veste; et ex significatione `cubare apud illam' quod sit conjungi illegitime, de qua n. 4989.