Arcana Coelestia (Elliott) n. 5021

Previous Number Next Number See English 

5021. Vers. 16-18. Et reposuit vestem ejus apud se, usque venire dominum ejus ad domum suam. Et locuta ad illum secundum verba haec, dicendo, Venit ad me servus Hebraeus, quem adduxisti nobis, ad illudendum mihi. Et factum, sicut tollere me vocem meam, et clamavi, et reliquit vestem suam apud me, et fugit foras. `Et reposuit vestem ejus apud se' significat quod retinuerit ultimum verum: `usque venire dominum ejus ad domum suam' significat ut communicaret cum bono naturali: `et locuta ad illum secundum verba haec' significat falsiloquium: `dicendo, Venit ad me servus Hebraeus, quem adduxisti nobis' significat servum illud: `ad illudendum mihi' significat quod insurgeret: `et factum, sicut tollere me vocem meam, et clamavi' significat cum appercepit magnam aversationem: `et reliquit vestem suam apud me' significat testificationem: `et fugit foras' significat quod tunc se separaret.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church