5032. `Sicut audire dominus ejus verba uxoris suae, quae locuta ad illum': quod significet communicationem falsi quod apparuit sicut verum, constat ex significatione `audire verba' quod sit communicatio, `audire' enim est appercipere, n. 5017, ita communicari; ex significatione `uxoris' quod sit verum naturale non spirituale, de qua prius, hic autem falsum; ipsum falsiloquium significatur per quae locuta ad illum, ut supra n. 5024;
communicatio falsi est cum bono naturali non spirituali quod hic significatur per `dominum ejus', ut supra n. 5023; quod falsum {1} apparuerit ei sicut verum, constat ab illis quae sequuntur. [2] Agitur hic de bono [naturali non] spirituali, quod id facile persuadeatur, usque adeo ut falsum appareat ei prorsus ut verum;
quid et quale est bonum naturale non spirituale, seu quinam et quales {2} illi qui in eo bono sunt, videatur supra n. 4988, 4992, 5008, 5013, 5028; quod nempe sint illi qui ex hereditario et inde adscititio mites et probi sunt, ita qui bonum faciunt ex natura, non autem ex religione; aliud prorsus est bonum facere ex natura, et aliud ex religione; in mundo ab homine distingui non possunt;
homo enim interiora non novit; sed in altera vita manifeste discernuntur {3}, ibi enim interiora patent, cogitationes ibi, intentiones et fines (o)ibi se manifestant, et patent sicut in clara die; [3] quales itaque sunt illi qui in bono non spirituali, et quales qui in bono spirituali sunt, inde mihi scire datum est;
qui in bono naturali non spirituali sunt, se persuaderi a quocumque patiuntur, et facile a malis, nam mali (o)spiritus et genii in sua vita seu vitae {4} jucundo sunt, cum intrare possunt in alicujus cupiditates, et cum in illas intrarunt, pelliciunt ad quodlibet malum; persuadent enim {5} tunc quod falsum sit verum; {6} hoc faciunt facile cum illis qui in bono naturali non spirituali sunt;
cum illis {7} qui in bono spirituali sunt, id nequeunt, nam hi sciunt ex interiore quid malum et falsum est; causa est quia illi qui in bono spirituali sunt cum vixerunt in mundo, receperunt praecepta ex doctrina, per quae imbuerunt internum hominem, in quem sic operari potest caelum; sed qui in bono naturali non spirituali sunt cum vixerunt in mundo, non receperunt aliqua praecepta ex doctrina, per quae imbuerunt internum hominem, quare apud illos non est planum in quod operetur caelum; sed quicquid influit apud illos e caelo, hoc transfluit, et cum venit in naturalem hominem, ibi non {8} recipitur, quia mali seu diabolica turba ilico ibi aufert, suffocando, (o)vel reflectendo, (o)vel pervertendo; [4] idcirco illi qui in solo naturali bono sunt, in altera vita dura patiuntur, et queruntur quandoque multum quod inter infernales sint cum tamen sicut credunt, fecerint bonum aeque ac alii; sed dictum illis quod non aliter fecerint bonum quam sicut animalia mitia absque ratione, et quod non solliciti fuerint de aliquo bono et velo Ecclesiae, et quia inde illis in interno homine non est receptaculum boni et veri, quod tutari ab angelis nequeant {9}; tum quod plura mala sub specie boni fecerint. @1 i illud$ @2 hoc eat$ @3 distinguuntur$ @4 et suo$ @5 etiam$ @6 i et$ @7 i autem$ @8 nec$ @9 et quod tutari ab angelis nequeant, quia illis non est receptaculum boni et veri;$