5035. `Et accepit dominus Josephi eum': quod significet tentationem a naturali, constat a nunc sequentibus, ibi enim agitur de Josepho quod missus in domum carceris, per quod tentatio boni spiritualis in naturali in sensu interno describitur; et quia illa verba, nempe `accepit dominus Josephi eum', id involvunt, etiam {1} significant. Tentationes sunt duplicis generis, nempe quoad vera et quoad bona; tentationes quoad vera fiunt a spiritibus, at tentationes quoad bona fiunt a geniis; spiritus et genii in altera vita distinguuntur per id quod spiritus agant in intellectuale, proinde in illa quae sunt fidei, genii autem in voluntarium, proinde in illa quae sunt amoris; illi nempe spiritus se sistunt videndos, et quoque se manifestant per loquelam; genii autem se inconspicuos faciunt, nec se manifestant quam per influxum in desideria et cupiditates; separati etiam sunt in altera vita, mali seu infernales spiritus antrorsum et utrinque ad latera apparent sub terra inferiorum, mali autem seu infernales genii sub parte posteriore et post tergum profunde sub terra ibi; tentationes quoad vera fiunt, (t)ut dictum, a malis spiritibus, et {2} tentationes quoad bona fiunt a malis geniis; in sequentibus nunc agitur de tentationibus, sed de illis {3} quae fiunt a malis spiritibus, ita quae fiunt quoad falsiloquium contra bonum; hae tentationes mitiores sunt illis tentationibus quae fiunt a malis geniis; et quoque prius existunt. @1 i id$ @2 at$ @3 i hic$