Arcana Coelestia (Elliott) n. 5040

Previous Number Next Number See English 

5040. Vers. 21-23. Et fuit Jehovah cum Josepho, et inclinavit ad eum misericordiam, et dedit gratiam ejus in oculis principis domus carceris. Et dedit princeps domus carceris in manum Josephi omnes vinctos qui in domo carceris, et omne quod facientes ibi, is fuit faciens. Nihil princeps domus carceris videns quicquam in manu ejus, eo quod Jehovah cum eo, et quod is faciens, Jehovah prosperans. `Et fuit Jehovah cum Josepho' significat quod Divinum inesset: `et inclinavit ad eum misericordiam' significat amorem Divinum in singulis: `et dedit gratiam ejus in oculis principis domus carceris' significat inde sublevationem in tentationibus: `et dedit princeps domus carceris' significat verum gubernans in statu tentationum: `in manum Josephi omnes vinctos qui in domo carceris' significat ab Ipso super omnia falsa: `et omne quod facientes ibi, is fuit faciens' significat absolutam potestatem: `nihil princeps domus carceris videns quicquam in manu ejus' significat quod Ipse gubernaret verum: [`eo quod Jehovah cum eo' significat a Divino quod in Ipso:] `et quod is faciens, Jehovah prosperans' significat quod Divina Providentia ab Ipso.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church