5042. `Et inclinavit ad eum misericordiam': quod significet amorem Divinum in singulis, constat ex significatione `misericordiae' quod in supremo sensu sit `Divinus Amor', de qua n. 1735, 3063, 3073, 3120, 3875; Ipsum Divinum Esse est Amor in supremo sensu intellectus, homini prorsus incomprehensibilis; ex illo per verum existunt et subsistunt omnia tam qua vitam habent quam quae vitam non habent. Divinus ille Amor ab Ipso Esse per intimum vitae in Domino influebat in singula quae ex humano a matre suscepto egit, et direxit ad fines, et hos ad ultimum ut salvaretur genus humanum; et quia Dominus ex Ipso Divino in Se vidit humanum suum quale esset, quod nempe ex hereditario in malo, ideo dicitur quod `Jehovah inclinavit ad illum misericordiam', et per illa in sensu supremo intelligitur (t)Divinus Amor in singulis; Divina enim Misericordia non aliud est quam Divinus Amor erga illos qui in miseriis constituti sunt, n. 1049, 3063, 3875, hoc est, erga illos qui in tentationibus, hi enim in miseriis sunt, et per `miseros' in Verbo principaliter intelliguntur.