Arcana Coelestia (Elliott) n. 5058

Previous Number Next Number See English 

5058. Erat etiam quidam qui in mundo inter digniores fuerat, tunc mihi notus sed non qualis esset intus, verum in altera vita post aliquas revolutiones status ejus vitae, manifestatus quod dolosus esset; is cum aliquantisper inter dolosos in altera vita fuerat et ibi dura passus, voluit ab illis separari; audiebam illum (t)tunc dicentem quod vellet venire in caelum, is quoque crediderat quod solum esset receptio ex misericordia, sed dicebatur ei, si illuc veniret quod non posset ibi morari et quod ibi cruciaretur sicut illi qui in mundo in agone mortis sunt, sed usque instabat; is quoque admissus est in societatem ubi simplices boni, qui antrorsum supra caput; at cum illuc venit, secundum vitam suam incepit agere per astus et dolos; inde {1} post horulae tempus coeperunt boni ibi qui simplices erant, lamentari quod iis perceptionem boni et veri adimeret, (c)ac inde eorum jucundum, destruendo sic statum illorum;

tunc aliquid lucis a caelo interiore admittebatur, in qua apparebat {2} ibi sicut diabolus, et ejus nasi pars superior foede insulcata cum foedo {3} vulnere; ac coepit quoque intus cum cruciari; quod cum sensit, projecit se inde in infernum. Inde patet quod non electo et receptio sit {4} ex misericordia, sed quod vita sit quae facit caelum; ast omnia vitae boni et fidei veri ex misericordia sunt illis in mundo qui (o)misericordiam recipiunt, et illis est receptio ex misericordia, et sunt illi qui electi vocantur, (o)n. 3755 f, 3900.

@1 tunc$ @2 mox aliquid lucis e caelo interiore admittebatur et tunc is apparebat$ @3 i ibi$ @4 sit after electio$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church