Arcana Coelestia (Elliott) n. 5072

Previous Number Next Number See English 

5072. CONTENTA

In sensu interno in hoc capite continuatur de statu tentationum, per quas ipsa corporea in correspondentiam redigerentur; corporea proprie dicta sunt sensualia, quae duplicis generis sunt, quaedam parti intellectuali subordinata sunt et quaedam parti voluntariae; quae subordinata sunt parti intellectuali, repraesentantur per `pincernam regis Aegypti', et quae parti voluntariae, per `pistorem'; quod illa quoad tempus retenta sint, haec autem ejecta, repraesentatur per quod `pincerna rediit in stationem suam' et `pistor suspensus': reliqua ex serie in sensu interno patebunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church