5076. `Peccarunt': quod significet inversum ordinem, constat ex significatione `peccare' quod sit agere contra ordinem Divinum;
quicquid contra illum est, est peccatum; ipse ordo Divinus est Divinum Verum ex Divino Bono; in illo ordine sunt omnes qui in vero sunt ex bono, hoc est, qui in fide ex charitate, {1}nam verum est fidei et bonum est charitatis; at contra illum ordinem sunt qui non in vero ex bono sunt, consequenter qui {2} in vero ex malo vel in falso ex malo; per peccatum non aliud significatur; (m)hic per `peccarunt', nempe pincerna et pistor, significatur quod in inverso ordine essent sensualia externa ad interiora, sic ut non concordarent seu non corresponderent.(n)