Arcana Coelestia (Elliott) n. 5079

Previous Number Next Number See English 

5079. `Domino suo regi Aegypti': quod significet quod essent contra naturalis hominis statum novum, nempe sensualia externa seu corporis, quae per `pincernam et pistorem' significantur, constat ex significatione `regis Aegypti' quod sit scientificum in genere, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966; simile enim significatur per `regem Aegypti' quod per Aegyptum, est enim rex caput gentis; pariter alibi ubi alicujus gentis rex dicitur vel nominatur, n. 4789; quia est scientificum in genere quod significatur per `regem Aegypti', est quoque naturalis homo, nam omne scientificum est verum naturalis hominis, n. 4967, ipsum bonum ibi significatur per `dominum', n. 4973. Quod ejus status novus significetur est quia in capite praecedente actum est de interioribus naturalis quod nova facta, in supremo sensu in quo de Domino quod glorificata; nunc autem agitur de exterioribus naturalis, quae ad concordantiam seu correspondentiam cum interioribus redigenda; interiora illa naturalis quae nova, {1}seu quod idem, naturalis illius hominis status novus, est qui significatur per `dominum regem Aegypti', et exteriora quae non in ordinem 2 redacta, et inde contra illum, per `pincernam et pistorem'. Sunt interiora et sunt exteriora naturalis; interiora naturalis sunt scientifica et affectiones {2}illorum, exteriora vero sunt sensualia utriusque generis, de quibus supra n. 5077;

haec, nempe exteriora naturalis, homo relinquit cum moritur, sed illa, nempe interiora naturalis secum fert in alteram vitam, ubi {3} inserviunt pro plano spiritualibus et caelestibus; homo enim cum moritur, nihil amittit praeter ossa et carnem; secum habet memoriam omnium quae egerat, locutus est, et cogitaverat, et secum habet omnes affectiones et cupiditates naturales, ita omnia interiora naturalis; exterioribus ejus non opus habet, nam non videt {4}quae in mundo, nec audit quae in mundo, nec odorat, gustat et tangit quae in mundo, sed quae in altera vita; quae quidem quoad multam partem similia apparent iis quae in mundo, sed usque non sunt similia, in se enim vivum habent, quod non habent illa quae `proprie sunt' mundi naturalis; omnia enim et singula {5} ibi existunt et subsistunt a Sole qui est Dominus, inde vivum in se habent; at omnia et singula quae in mundo naturali, existunt et subsistunt a sole, qui est ignis elementaris, inde vivum in se non habent; vivum quod in his apparet, non aliunde est quam ex mundo spirituali, hoc est, per mundum spiritualem a Domino. @1 seu naturalis ille homo qui novus$ @2 naturales$ @3 i illi$ @4 quid I$ @5 After subsistunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church