Arcana Coelestia (Elliott) n. 5092

Previous Number Next Number See English 

5092. 'Quisque somnium suum in nocte una': quod significet de eventu qui illis in obscuro, constat ex significatione `somnii' quod sit praevidentia et inde praedictio, et quia est praedictio, etiam est eventus, nam de illo est praedictio; et ex significatione `noctis' quod sit obscurum; `nox' in spirituali sensu significat statum umbrae inductum per falsum ex malo, n. 1712, 2353, ita quoque obscurum, nempe mentis. Obscurum quod est noctis in mundo, est obscurum naturale, sed obscurum quod est noctis in altera vita, est obscurum spirituale; illud existit ex absentia solis mundi et privatione lucis inde, hoc autem ex absentia solis caeli qui est Dominus, et privatione lucis, hoc est, intelligentiae inde; haec privatio non existit per quod sol caeli sicut sol mundi occidat, sed quia homo aut {1} spiritus in falso ex malo est, et ipse se removet et {2} sibi obscurum inducit. Ex solum noctis et inde 2 obscuri idea in utroque sensu, patere potest quomodo se habet sensus spiritualis respective ad ejusdem rei sensum naturalem. Praeterea obscurum spirituale est triplex; unum quod est ex falso mali, alterum quod est ex ignorantia veri, tertium quod est exteriorum respective ad interiora, ita sensualium quae sunt externi hominis, respective ad rationalia quae sunt interni; omnia haec genera usque existunt ex eo quod lux caeli, seu intelligentia et sapientia quae a Domino, non recipiatur; haec cum continue influit, sed a falso mali vel rejicitur, vel suffocatur vel pervertitur, ab ignorantia veri parum recipitur, et a sensualibus quae sunt externi hominis, hebescit quia fit communis. @1 i quoque$ @2 i inde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church