Arcana Coelestia (Elliott) n. 5124

Previous Number Next Number See English 

5124. ` Extollat Pharaoh caput tuum': quod significet provisum et inde conclusum, constat ex significatione `extollere caput' quod sit concludere, et in supremo sensu providere, Divina enim conclusio et rei conclusae executio est Providentia. `Extollere caput' fuit formula sollemnis judicii apud antiquos, cum vincti seu qui in carcere, judicabantur vel ad vitam vel ad mortem; cum ad vitam, dicebatur `extollere caput', ut quoque in Libro 2 Regum, Extulit Evilmerodachus rex Babelis, anno quo rex factus, caput Jehoiachini regis Jehudae, e domo carceris, et locutus cum eo bonum, et dedit thronum ejus supra thronum regum qui cum illo in Babele, xxv 27, 28:

similiter apud Jeremiam, Extulit Evilmerodachus rex Babelis in {1}anno regni sui caput Jehoiachini regis Jehudae, et eduxit eum e domo carceris, lii 31;

cum autem judicarentur ad mortem, dicebatur `extollere caput e super illum', ut in sequentibus de pistore, `In adhuc tribus diebus extollat Pharaoh caput tuum {2}e super te', vers. 19. [2] Illa judicii formula traxerat originem apud antiquos qui in repraesentativis fuerunt, a repraesentatione illorum qui vincti in carcere seu {3} fovea fuerunt, per quos quia repraesentabantur illi qui in vastatione sub terra inferiore sunt, n. 4728, 4744, 5038, ideo per `extollere caput' significabatur eorum liberatio;

elevantur enim tunc {4}seu {5}attolluntur {6}e vastatione ad societates caelestes, videatur n. 2699, 2701, 2704; attolli seu elevari est progredi versus interiora, nam elevatum seu altum praedicatur de interioribus, n. 2148, 4210, et quia versus interiora, est versus caelum, nam caelum est in interioribus; hoc significabatur per `attollere caput'; at per `attollere caput e super aliquem' significabatur judicari ad mortem, quia tunc illi qui supra illos in fovea seu vastatione, elevabantur ad caelum, iis ad inferiora demissis; {7}haec formula judicii, quia haec per illam significata sunt, ideo recepta est in Verbo. Quod per `{8}attollere caput' significetur conclusum, inde patet; et quia conclusum, in supremo sensu significatur provisum, quod enim Divinum concludit, hoc providet. @1 So Heb, but preceding quotation shows that primo anno is understood.$ @2 a I$ @3 i in$ @4 et$ @5 Alters extolluntur to attolluntur$ @6 e fovea seu carcere illo$ @7 quia haec significata sunt per hanc formulam apud antiquos$ @8 extollere$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church