Arcana Coelestia (Elliott) n. 5136

Previous Number Next Number See English 

5136. `E terra Hebraeorum': quod significet ab Ecclesia, quod nempe caelestia abalienata sint per malum, constat a significatione terrae Hebraeorum' quod sit Ecclesia; terra Hebraeorum hic est terra Canaan, nam inde Josephum ablatus est. Quod per `terram Canaanem' in Verbo significetur Ecclesia, est quia ibi ab antiquissimo tempore fuerat Ecclesia, primum Ecclesia Antiquissima quae (o)fuit ante diluvium, dein Ecclesia Antiqua quae (o)fuit post diluvium,postea Ecclesia Antiqua Altera quae Ecclesia Hebraea vocata est, et tandem Ecclesia Judaica; utque Ecclesia Judaica ibi institueretur, mandatum est Abramo ut illuc ex Syria se conferret, et ibi promissum quod posteritati ejus daretur illa terra in hereditatem; inde est quod per `terram' in Verbo significetur Ecclesia, et per `universam terram ut passim legitur, universa Ecclesia, et quoque per `novum caelum et novam terram' Ecclesia nova interna et externa: [2] causa quod ibi Ecclesia continuata ab antiquissimo tempore fuerit, erat quia homo Antiquissimae Ecclesiae qui caelestis, talis erat ut in omnibus singulis quae in mundo et super terra, viderit repraesentativum regni Domini; objecta mundi et telluris erant ei media cogitandi de caelestibus, inde omnia repraesentativa et significativa quae postea in Ecclesia Antiqua nota fuerunt, ortum duxerunt, collecta enim fuerunt ab illis qui intelliguntur per Hanoch, et conservata in usum posteritatum, n. 519, 521, 2896, inde factum quod singula loca et quoque singuli montes et fluvii in terra Canaane ubi habitabant antiquissimi, repraesentativi facti sint, et quoque omnia regna circumcirca; et quia Verbum non potuit aliter conscribi quam [per] repraesentativa et significativa, etiam locorum, ideo propter illum finem Ecclesia successive conservata est in terra Canaane; at post Adventum Domini aliunde translata et quia tunc repraesentativa abolita sunt; ex his patet quod per terram (o)Canaanem, quae hi vocatur terra Hebraeorum, significetur Ecclesia. [3] Sed videantur qua de his prius allata sunt, nempe quod Ecclesia Antiquissima quae fuit ante diluvium, in terra Canaane fuerit, n. 567, 3686, 4447, 4454: quod pars Antiquae Ecclesiae quae post diluvium, ibi fuerit, n. 3686, 4447 quod etiam (o)Altera Antiqua Ecclesia quae dicta Hebraea n. 4516, 4517 quod Abram ideo illuc ire jussus sit, et data posteri ejus, n. 3686, 4447: quod ex eo terra Canaan repraesentaverit regnum Domini, p. 1607, 3038, 3481, 3705, 4240, 4447 et quod inde sit quod per terram in Verbo significetur Ecclesia, n. 566, 662, 1066, 1067, 1261, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 f, 3355, 4447, 4535.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church