Arcana Coelestia (Elliott) n. 5141

Previous Number Next Number See English 

5141. `Quod bonum interpretatus': quod significet quid contingeret, constat ex significatione `interpretari' quod sit quid in se haberet, seu quid inesset, de qua supra n. 5093, 5105, 5107, 5121, ita quoque quid contingeret; `quod bene contingeret', est apperceptio ex sensuali, quae apperceptio est respective obscura;

datur actualiter apperceptio ex sensuali seu exteriore naturali, et apperceptio ex interiore naturali, et apperceptio ex rationali; cum enim homo in interiore cogitatione ex affectione est et abducit mentem a sensualibus et corpore, tunc est in apperceptione {2} rationali, quiescunt enim tunc quae infra sunt, seu quae externi hominis, et homo tunc paene in suo spiritu est; cum autem homo in exteriore cogitatione est, ex causis quae in mundo existunt, tunc apperceptio ejus est ex naturali interiore rationale quidem influit, sed non cum aliqua affectionis vita; at cum homo in voluptatibus est inque jucundis amoris mundi et quoque amoris sui, tunc apperceptio ex sensuali est; vita ejus tunc in externi seu in corpore est, et non `admittit plus' ab interioribus quam quantum moderetur eruptiones in inhonesta et indecora; sed quo exterior est apperceptio, eo obscurior est, nam exteriora sunt communia respective, innumerabilia enim interiora apparent ut unum in exteriore.

@1 quod quia bene contingeret sensuali parti intellectuali subjecto, etiam bene sibi foret, appercepit,$ @2 perceptione$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church