5146. `Et in canistro supremo: quod significet voluntarii intimum, constat ex significatione `canistri' quod sit voluntarium, de qua supra n. 5144; et ex significatione `supremi' quod sit intimum, de qua n. 2148, 3084, 4599: quod supremum sit intimum, est quia interiora apud hominem qui in spatio est, apparent ut superiora, et exteriora ut inferiora; at cum exuitur idea spatii, ut fit in caelo et quoque in interiore cogitatione hominis, tunc exuitur idea alti et profundi, nam altum et profundum est ex idea spatii; immo in interiore caelo nec est idea interiorum et exteriorum, quia huic ideae etiam aliquid spatii adhaeret, sed est idea status perfectioris et imperfectioris interiora enim in statu perfectiore sunt quam exteriora, quia interiora propiora sunt Divino, et exteriora remotiora inde; haec causa est quod supremum significet intimum. Sed usque nullus, capere potest quid interius respective ad exterius nisi sciat quomodo se habet cum gradibus, de quibus videatur n. 3691, 4154, 5114, 5145; homo de interiore et inde perfectiore non alium conceptum habet quam qualem de puriore in continua diminutione; sed purius et crassius datur in uno et eodem gradu, tam secundum extensionem et compressionem quam secundum determinationes et quoque secundum insertiones homogeneorum aut heterogeneorum; quia talis idea est de interioribus hominis, nequaquam aliter capi potest quam quod exteriora cohaereant interioribus continenter, et sic prorsus unum agant; at si genuina idea de gradibus formatur, tunc capi potest quomodo interiora et exteriora inter se distincta sunt, (c)et quod ita distincta ut interiora existere et subsistere possint absque exterioribus, at exteriora nullatenus absque interioribus; tum capi potest quomodo se habet cum correspondentia interiorum in exterioribus, ut et quomodo exteriora repraesentare possunt interiora: illa causa {1} est quod eruditi non nisi quam hypothetice de commercio animae et corporis disserere possint, immo etiam quod plures eorum credant in corpore vitam esse et sic moriente corpore etiam quoad interiora propter cohaerentiam morituros, cum tamen solum exterior gradus est qui moritur, interiore tunc superstite et vivente.
@1 i quoque$