5149. `Et avis edens ea e canistro desuper capite': quod significet falsum ex malo quod consumeret, constat ex significatione `avis' quod sint intellectualia et quoque cogitationes, proinde quae inde sunt, nempe in genuino sensu vera cujusvis generis, et {1} in opposito (o)sensu falsa, de qua n. 40, 745, 776, 778, 866, 988, 3219; ex significatione `edere' quod sit consumere; vox etiam edere in lingua originali denotat consumere;
et ex significatione `canistri' quod sit voluntarium, de qua n. 5144, 5146, hic malum ex voluntario quia `canistrum perforatum', n. 5145; inde sequitur quod per `avis edens {2} e canistro desuper capite' significetur falsum ex malo quod consumeret. [2] Est {3} falsum duplicis originis, nempe falsum doctrinae, et falsum mali;
falsum doctrinae non consumit bona, nam homo in falso doctrinae potest esse et tamen in bono; inde est quod salventur ab omni doctrina, etiam gentiles; at falsum mali {4} est quod consumit bona; ipsum malum est oppositum bono, at per se non consumit bona sed per falsum, nam falsum impugnat vera quae sunt boni, vera enim sunt quasi antemuralia intra quae bonum; per falsum antemuralia oppugnantur, quibus oppugnatis bonum devotioni datur. [3] Qui non novit quod `aves' significent intellectualia, non scire aliter potest quam quod ubi aves nominantur in Verbo, sint vel aves quae intelliguntur, vel quod per aves fiant comparativa qualia in communi sermone; quod `aves' sint illa quae intellectualium sunt, sicut cogitationes, ideae, (o)ratiocinia, principia, proinde vera vel {5} falsa, nemo scire potest {6}quam ex sensu interno; sicut apud Lucam,
Regnum Dei simile est grano sinapis, quod accipiens homo projecit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam, ut aves caeli habitaverint in ramis ejus, xiii 19;
`aves {7} caeli' ibi pro veris: [4] apud {8} Ezechielem,
Evadet in cedrum magnificam, et habitabunt sub illa omnes avis cujuscumque alae, in umbra ramorum illius habitabunt,xvii 23;
`avis cujuscumque alae' pro veris (o)omnis generis: apud eundem,
Asshur cedrus in Libano, in ramis ejus nidificarunt omnes aves caelorum, et sub ramis ejus pepererunt omnis bestia agri, ac in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae, xxxi 6;
`aves caelorum' (o)similiter pro veris: [5] apud eundem,
Super ruina ejus habitabunt omnis avis caelorum, et super ramis ejus erunt omnis fera agri, xxxi 13;
`avis caelorum' pro falsis: apud Danielem,
Nebuchadnezzar videns in somnio, ecce arbor in medio terrae,... sub illa umbram habebat bestia agri, et in ramis ejus habitabant aves caeli, iv 7, 9, 11, 18 [A.V. 10, 12, 14, 21];
[6] `aves caeli' (o)etiam ibi pro falsis: apud Jeremiam,
Vidi, cum ecce non homo, et omnis avis caeli avolarunt, iv 25;
`non homo' pro non bonum, n. 4287, `aves caeli quae avolarunt' pro veris quod dissipata: apud eundem,
Ab ave caelorum usque ad bestiam, avolarunt, abiverunt, ix 9 [A.V. 10];
similiter: apud Matthaeum,
Exivit seminans ad seminandum, et alia ceciderunt super viam duram, et venerunt aves et comederunt [ea], xiii 3, 4;
ibi `aves caeli' pro (o)ratiociniis, et quoque pro falsis:
similiter in pluribus aliis locis.
@1 at$ @2 i ea$ @3 This sentence is written at end of number in A, but marked for insertion here.$ @4 ex malo$ @5 aut$ @6 nisi$ @7 avis I$ @8 A i here ref. from Matth. and then the two from Jer. as below.$