Arcana Coelestia (Elliott) n. 5157

Previous Number Next Number See English 

5157. `Et edet avis carnem tuam e super te': quod significet quod falsum mali consumet illa quae sunt istorum sensualium, constat ex significatione `edere' quod sit consumere, de qua supra n. 5149; ex significatione `avis' quod sit falsum, de qua etiam supra n. 5149;

ex significatione `carnis' quod sit bonum, de qua n. 3812, 3813, inde in opposito sensu malum; pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, qui cognoscitur ex significatione eorum in sensu genuino; et ex significatione `[e] super te', quod sit ex sensualibus parti voluntariae subjectis, nam haec per `pistorem' repraesentantur, n. 5078, 5082, quae quod mala fuerint, et ideo rejicienda, ex illis quae praecedunt, constat. [2] Quomodo cum his se habet, nempe quod sensualia parti intellectuali subjecta quae per `pincernam' repraesentantur, retenta fuerint, et quod sensualia parti voluntariae subjecta quae per `pistorem' repraesentantur, rejecta fuerint, est arcanum quod absque illustratione non comprehendi potest; sint autem alicui elucidationi haec: per sensualia intelliguntur illa scientifica et illa jucunda quae insinuata sunt per quinque sensus externos seu corporis, in hominis memoriam et in ejus concupiscentias, et quae simul constituunt naturale exterius, ex quo homo appellatur homo sensualis;

scientifica illa subjecta sunt parti intellectuali, at jucunda parti voluntariae, se quoque scientifica illa referunt ad vera quae intellectus, et jucunda illa ad bona quae voluntatis; illa sunt quae per `pincernam' repraesentantur et retenta sunt, haec autem quae per `pistorem' et rejecta sunt; quod illa retenta fuerint, est quia ad tempus concordare potuerunt 3 cum intellectualibus, at quod haec rejecta fuerint, est quia nullatenus concordare potuerunt cum voluntario; voluntarium enim in Domino, de Quo {1} sensu interno supremo agitur, a conceptione fuit Divinum, et fuit ipsum Divinum Bonum, voluntarium autem per nativitatem a matre fuit malum, quapropter hoc rejiciendum erat, et novum loco ejus comparandum ex Divino Voluntario per Intellectuale, seu ex Divino Bono per Divinum Verum, ita ex propria potentia; hoc arcanum est quod in sensu interno hic describitur. @1 i hic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church