5162. `Et extulit caput': quod significet provisum et praevisum, constat ex significatione `extollere caput' quod sit conclusum ex proviso, et quoque ex praeviso, de qua supra n. 5124, 5155, provisum respective ad sensuale parti intellectuali subjectum, et retentum ut bonum, quod per `pincernam' repraesentatur, et praevisum respective ad sensuale parti voluntariae subjectum, et rejectum ut malum, quod per `pistorem' repraesentatur; bonum enim providetur et malum praevidetur, quia omne bonum est a Domino et omne malum ab inferno seu a proprio hominis; quod proprium hominis non nisi quam malum sit, videatur n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1023, 1044, 1047 1581, 3812 f, 4328.