5219. `Et ecce somnium': quod significet in obscuro illo, constat ex significatione `somnii' quod sit status obscurus, de qua n. 1838, 2514, 2528, 5210. Obscurum dicitur quia vera exterminata sunt, ubi enim non vera, ibi est obscurum, lux enim caeli solum in vera influit, nam lux caeli est Divinum Verum a Domino, inde vera apud angelos et apud spiritus, et quoque apud homines; sunt luces succenturiatae, sed lucem suam a Divino Vero habent per bonum in veris; nisi enim vera sint ex bono, hoc est, nisi vera bonum in se habeant, non recipere possunt aliquam lucem a Divino; per bonum recipiunt, bonum enim est sicut ignis seu flamma, et vera sunt sicut luces inde. Etiam vera absque bono in altera vita lucent, sed lucent luce hiemali, quae lux fit caligo ad lucem caeli; [2] ex his constare potest quid per obscurum hic intelligitur, quod nempe status naturalis cum scientifica bona per scientifica nullius usus exterminata sunt; tale obscurum est quod communiter illustrari potest, n. 5208, 5218; at obscurum ex falsis nullatenus potest, falsa enim sunt totidem tenebrositates quae lucem caeli exstinguunt, et faciunt inde obscurum quod illustrari nequit priusquam falsa remota sunt.