5242. `Et eum suspendit': quod significet quod sensuale partis voluntariae rejiceretur, constat ex significatione `pistoris', qui hic intelligitur per `eum', quod sit sensuale partis voluntariae, de qua supra; et ex significatione `suspendere' quod sit rejicere, de qua n. 5156, 5167. Haec ulterius explicare non opus est quia prius explicata sunt, sunt enim talia quae iterum dicta sunt propter seriem.