Arcana Coelestia (Elliott) n. 5246

Previous Number Next Number See English 

5246. `Et acceleraverunt eum e fovea': quod significet festinam rejectionem talium quae impediverunt ex statu tentationis, et inde mutationem, constat ex significatione `foveae' quod sit status vastationis et quoque tentationis, de qua n. 4728, 4744, 5038; et ex significatione `accelerare eum ex (c)illa' quod sit festina rejectio talium quae inde, nempe ex statu tentationis; cum enim `fovea' est status tentationis, tunc `accelerare aliquem ex illa' est removere talia quae ex illo statu, consequenter rejicere, ut quoque a nunc sequentibus patet, illa enim quae erant foveae rejecit, totondit enim se, et mutavit vestes; [2]status tentationis {1} respective ad statum post illum, {2}est quoque sicut status foveae seu carceris, squalidus et immundus; cum enim tentatur homo, tunc immundi spiritus prope {3}illum sunt, et circumcingunt, et excitant (t)mala et falsa quae apud illum, et quoque detinent illum in illis et exaggerant usque ad desperationem; inde est quod homo tunc in immundo et squalido sit {4}; etiam status ille cum sistitur videndus in altera vita, (status omnes spirituales ad visum ibi exhiberi possunt) tunc apparet ille sicut nimbus exhalatus e locis sordidis, et quoque fetor inde percipitur; talis apparet sphaera qua circumcingitur is qui in tentatione est, et quoque qui in vastatione, hoc est, qui in fovea {5} in terra inferiore, de qua n. 4728. [3]At cum status tentationis cessat, tunc dissipatur ille nimbus et fit serenum; causa est quia falsa et mala apud hominem per tentationes aperiuntur et removentur; cum aperiuntur apparet illud nimbosum, et cum removentur, apparet serenum; status illius mutatio etiam significatur per quod `Josephus totonderit', et quod `mutaverit vestes'. [4]Comparari etiam status tentationis potest cum illo statu in quo homo est cum inter latrones, a quo cum venit, est horridus quoad comas, asper quoad faciem, et ruptus quoad vestes; si in tentatione succumbit, manet in tali statu, at si in tentatione vincit, tunc postquam reposuit faciem, pectinavit comas et mutavit vestes, in statum hilarem et serenum venit; sunt quoque spiritus et genii infernales qui instar latronum tunc circumdant et aggrediuntur, et inducunt tentationes. Ex his nunc patet quod per `acceleraverunt eum e fovea' significetur festina rejectio talium quae impediverunt ex statu tentationis, et inde mutatio. @1 i etiam talis est$ @2 quod sit$ @3 A d illum$ @4 i sicut qui in fovea$ @5 i quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church