Arcana Coelestia (Elliott) n. 5253

Previous Number Next Number See English 

5253. `Et interpretans nemo illud': quod significet ignorationem quid inesset, constat ex significatione `interpretari' quod sit quid inesset, de qua n. 5093, 5105, 5107, 5141, inde ignoratio quid inesset, significatur per quod `nemo interpretans illud'. `Nemo' in sensu interno non est nemo aut nullus sed est mere negativum, hic ideo `non', ita quod non sciatur seu quod ignoretur; causa est quia in sensu interno non aliqua persona, et ne quidem aliquid determinatum ad personam, spectatur, videatur n. 5225, et in voce `nemo' aut `nullus' aliquid personae in communi involvitur; sunt tria in genere quae ex sensu litterae Verbi pereunt dum fit sensus internus, nempe id quod est temporis, id quod est spatii, et id quod est personae; [2] causa est quia in mundo spirituali non est tempus, nec est spatium, haec bina {1}sunt propria naturae, quapropter etiam de morientibus dicitur quod e tempore excedant, et quod relinquant illa quae temporis sunt; quod in mundo spirituali non spectatur aliquid {2}determinatum ad personam, est causa quia intuitio personae in loquela contrahit ideam et limitat, non autem extendit et illimitatam reddit; extensum et illimitatum in loquela facit {3}quod universalis sit, et {4}quod innumerabilia et quoque ineffabilia comprehendat et exprimere possit; loquela angelorum inde talis est, imprimis loquela angelorum caelestium quae (t)est illimitata respective; inde omne sermonis eorum influit in infinitum et in aeternum, consequenter in Divinum Domini. @1 enim propria naturae sunt$ @2 personae, causa est$ @3 universalis ejus$ @4 i consequenter$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church