Arcana Coelestia (Elliott) n. 5265

Previous Number Next Number See English 

5265. `Septem vaccae bonae septem anni eae': quod significet status multiplicationis veri in interiore naturali, constat ex significatione `vaccarum' quod in bono sensu sint vera interioris naturalis, de qua n. 5198; et ex significatione `annorum' quod sint status, de qua n. 482, 487, 488, 493, 893; quod septem fuerint, est quia `septem' significant sanctum et inde adjiciunt sanctitatem rei de qua agitur, n. 395, 433, 716, 881; et quoque involvunt integram periodum a principio ad finem, n. 728; inde est quod septem vaccae et septem aristae in somnio visae sint, et dein quod septem anni abundantiae annonae, et septem anni famis fuerint; inde quoque est quod septimus dies sanctificatus sit, et quod septimus annus in Ecclesia repraesentativa fuerit annus sabbatarius, et quod post septies septem annos Jubilaeum; [2] quod `septem' significent sancta est ex {1}significatione numerorum in mundo {2}spirituum; unusquisque numerus ibi aliquam rem involvit; aliquoties mihi ad visum apparuerunt numeri, simplices et compositi, semel etiam in longa serie, et miratus quid significarent; et dictum quod existerent ex loquela angelica, et quod res quoque per numeros quandoque soleant exprimi; qui numeri non apparent in caelo sed in mundo spirituum, ubi talia ad visum sistuntur; hoc antiquissimi qui caelestes homines fuerunt et cum angelis locuti sunt, norunt, et inde computum ecclesiasticum per numeros formarunt, per quos exprimebant universaliter illa quae per voces singulariter; sed quid unusquisque numerus involverat, non mansit apud posteros, solum quid significarent numeri simplices, nempe duo, tria, sex, septem, octo, duodecim, et inde viginti quatuor, septuaginta duo, et septuaginta septem; imprimis quod per `septem' significaretur sanctissimum, nempe in supremo sensu Ipsum Divinum, et in sensu repraesentativo caeleste amoris; inde est quod status hominis caelestis significatus sit per diem septimum, n. 84-87. [3] (m)Quod numeri significent res, patet manifeste a numeris quamplurimis {3}in Verbo, ut ab his apud Johannem, Qui habet intelligentiam, computato numerum bestiae, numerus enim hominis est, nempe, numerus ejus est sexcenta sexaginta sex, Apoc. xiii 18:

et alibi apud eundem, Angelus mensus est murum {4}sanctae Hierosolymae centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli, Apoc. xxi 17;

numerus centum quadraginta quatuor est ex duodecim in se multiplicatis, et ex {5}bis septuaginta duo.(n) @1 significativo$ @2 spirituali$ @3 i qui$ @4 civitatis sanctae$ @5 his I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church