Arcana Coelestia (Elliott) n. 5280

Previous Number Next Number See English 

5280. `Et non cognoscetur abundantia annonae in terra': quod significet quod nihil de vero quod prius, appercipietur ibi, constat ex significatione `cognosci' quod sit appercipi; ex significatione `abundantiae annonae' quod sit verum multiplicatum, de qua supra n. 5276, 5278; et ex significatione `terrae' hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, de qua etiam supra n. 5276, 5278, 5279; inde patet quod per `non cognoscetur abundantia annonae in terra' significetur quod nihil de vero quod prius, appercipietur in naturali. [2] In hoc versu agitur de statu desolationis ultimo cum desperatio quae proxime praecedit ante regenerationem, et quia de hac re in hoc versu agitur, dicendum quomodo se habet: omnis homo reformari debet, ac e novo nasci seu regenerari, ut possit venire in caelum, Nemo enim nisi generetur denuo, potest videre regnum Dei, Joh. iii 3, 5, 6; homo natus est in peccatum, quod auctum est longa serie a parentibus, avis et atavis, et hereditarium factum, et sic translatum in proles; {1}homo qui nascitur, in tot mala hereditaria quae successive ita succreverunt, nascitur, {2}inde est quod non sit nisi peccatum; quapropter nisi regeneretur, in peccato totus quantus manet; ut autem regeneretur, primo debet reformari et hoc per vera fidei; addiscet enim ex Verbo et ex doctrina inde, quid bonum; cognitiones boni ex Verbo seu doctrina inde vocantur vera fidei, nam omnia vera fidei scaturiunt ex bono et fluunt ad bonum, spectant enim bonum ut finem; [3] hic status est primus, et vocatur status reformationis; in hunc statum introducuntur plerique qui in Ecclesia ab infantia usque ad adolescentiam, at usque pauci regenerantur, vera enim fidei seu cognitiones boni discunt plerique in Ecclesia ob finem famae et honoris et ob finem lucri; cum itaque vera fidei per illos amores introducta sunt, non potest homo e novo nasci seu regenerari priusquam illi amores remoti fuerint; ut itaque removeantur, mittitur homo in statum tentationis, quod fit hoc modo: excitantur amores illi a turba infernali, nam haec turba in illis vivere vult, at tunc ab angelis excitantur affectiones veri et boni quae ab infantia in statu innocentiae insinuatae sunt, et dein interius reconditae et ad hunc usum conservatae; inde pugna inter spiritus malos et {3}angelos, quae pugna apud hominem sentitur ut tentatio; et quia tunc agitur de veris et bonis, ipsa vera quae prius insinuata sunt, per falsa a malis spiritibus injecta quasi exterminantur ita ut non appareant, de qua re supra n. 5268-5270; et sicut tunc homo patitur se regenerari, insinuatur a Domino per viam internam lux veri a bono in naturale, in quam lucem remittuntur ordine vera. [4] Ita se habet cum homine qui regeneratur, sed pauci hodie in illum statum admittuntur, omnes quidem quantum sinunt, incipiunt reformari per instructionem in veris et bonis vitae spiritualis, sed ut primum ad aetatem adolescentiae veniunt, auferri se a mundo patiuntur, ac ita ad partes spirituum infernalium abeunt per quos abalienantur a caelo per gradus ita ut vix credant amplius quod caelum sit, inde nec in aliquam tentationem spiritualem mitti possunt, nam si mitterentur, ilico succumberent, et tunc status eorum posterior fieret pejor statu priore, Matth. xii 45. Ex his constare potest quomodo se habet cum his quae hic in sensu interno continentur, nempe cum statu reformationis et cum statu regenerationis; in hoc autem versu describitur status tentationis ultimus, qui est status desperationis; de quo mox supra n. 5279. @1 i inde$ @2 ut$ @3 i inter$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church