5295. `Et congerant frumentum': quod significet omne bonum veri simul, constat ex significatione `congerere' quod sit colligere simul et conservare; et ex significatione `frumenti' quod sit bonum {1}naturalis, de qua n. 3580, hic bonum veri quod in naturali; bonum veri est verum voluntate et actu. Quod `frumentum' sit bonum, est quia `ager' in spirituali sensu est Ecclesia, inde quae sunt agri, sicut semen, sementis, messis, seges, frumentum, et quoque spica seu arista, praeter in specie triticum, hordeum, et plura, sunt talia quae sunt Ecclesiae; et quae sunt Ecclesiae se referunt omnia ad bonum et verum. @1 naturale$