Arcana Coelestia (Elliott) n. 5297

Previous Number Next Number See English 

5297. `Cibum in urbibus': quod significet talia in interioribus mentis naturalis, constat ex significatione `cibi' quod sint omnia quae usus, ita vera et bona, de qua mox supra n. 5293; et (e)ex significatione `urbium' quod sint interiora mentis naturalis; `urbes' in universali sensu significant doctrinalia Ecclesiae, videatur n. 402, 2268, (x)2449, 2451, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493, in singulari autem significant interiora hominis ubi doctrinalia sunt, seu potius ubi vera conjuncta {1}bono; quod vera et bona apud hominem forment quasi civitatem, videatur n. 3584, inde ipse homo in quo Ecclesia, vocatur civitas Dei; significatio `urbis' se habet sicut significatio domus, `domus' in universali sensu significat bonum, in singulari autem hominem, n. 3128, et in specie mentem ejus quoad bonum et verum ibi conjunctum, n. 3538, 4973, 5023, et domus cum suis conclavibus, aedificiis circum, et atriis, est civitas in minima forma. [2] Interiora mentis naturalis {2} significantur per `urbes' apud Esaiam, In die illo erunt quinque urbes in terra Aegypti, loquentes labiis Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth, xix 18; et bona et vera quae in interioribus, significantur per `urbes' in parabola Domini apud Lucam, Dixit ei qui per minam lucratus est decem minas, Euge bone serve, quia super minimo fidelis fuisti, esto super decem urbes; et dixit alteri qui quinque minas lucratus, Tu quoque esto super quinque urbes, xix 12 seq. (m)Hic itaque per quod {3}congerant cibum in urbibus et custodiant, significantur vera conjuncta bono, quod recondenda in interioribus mentis naturalis, quae vera et bona cum ibi recondita sunt, vocantur reliquiae, in quibus ipsissima vita spiritualis hominis consistit, et ex quibus homo spiritualiter nutritur in omni necessitate et indigentia, hoc est, in omni fame spirituali.(n) @1 bonis$ @2 i etiam$ @3 congerent A I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church