5309. `Postquam cognoscere fecit Deus tibimet omne hoc': quod significet quia Praevidentia et Providentia illi, constat ex significatione `cognoscere' cum praedicatur de Deo, quod sit praevidentia et providentia; de Deo enim non dici potest quod cognoscat, nam {1}ex Se novit omnia, et facultas cognoscendi apud hominem est ex Ipso, quare `cognoscere' est in Deo praevidere et providere; praevidere est cognoscere ab aeterno in aeternum, et providere est facere illud; quod praevidentia et providentia sit illi, nempe caelesti spiritualis, est quia in sensu interno hic de Domino agitur, Qui est caeleste spiritualis quod per `Josephum' repraesentatur. @1 A d in se habet, i ex se scit, d scit, i novit$