Arcana Coelestia (Elliott) n. 531

Previous Number Next Number See English 

531. Quod per 'consolari nos ab opere nostro, et a dolore manuum nostrarum ex humo, cui maledixit Jehovah' significetur doctrina qua restitueretur quod perversum, etiam ex sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, constabit: per 'opus' significatur quod non nisi cum labore et angustia percipere possent quid veram; per 'dolorem manuum ex humo, cui maledixit Jehovah' quod nihil bonum facere possent ita describitur 'Lamech,' seu Ecclesia vastata: 'opus et labor manuum nostrarum' est cum ex semet aut proprio debeant inquirere quid verum et facere quod bonum; quod inde fit, est 'humus cui maledixit Jehovah,' hoc est, quod nihil nisi falsum et malum: sed quid significat quod 'maledicat Jehovah,' videatur n. 245. At 'consolari,' se refert ad filium, seu Noahum, quo significatur nova regeneratio, ita nova Ecclesia, quae est Antiqua; per quam seu per 'Noahum' significatur ideo quoque requies, et ex requie solatium, sicut de Antiquissima Ecclesia, quod septimus dies in quo Dominus quievit, videatur n. 84-88.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church