Arcana Coelestia (Elliott) n. 5319

Previous Number Next Number See English 

5319. `Et vestivit eum vestibus byssi': quod significet significativum externum caelestis spiritualis, et quod `vestes byssi' sint vera ex Divino, constat a significatione `vestium' quod sint vera, de qua n. 1073, 2576, 4545, 4763, 5248; quod `vestes byssi' sint vera ex Divino, est quia vestis ex bysso erat candidissima et simul splendens, et verum ex Divino repraesentatur per vestes talis candoris et talis splendoris; causa est quia candor et splendor caeli est ex luce quae a Domino, et lux quae a Domino, est ipsum Divinum Verum, n. 1053, 1521-1533, 1619-1632, 2776, 3195, (x)3222, 3339, 3485, 3636, 3643, 3862, 4415, 4419 ,4526, 5219; quapropter cum Dominus transformatus est coram Petro, Jacobo, et Johanne, Apparuerunt vestimenta Ipsius sicut lux, Matth. xvii 2; {1}Splendentia, candida valde sicut nix, cujusmodi fullo super terra non potest dealbare, Marc. ix 3; Et fulgurantia, Luc. ix 29; fuit ipsum Divinum Verum quod a Divino Humano Domini, quod ita repraesentabatur; at sunt vera exteriora quae per candorem vestium in caelis repraesentantur; vera autem interiora per candorem et splendorem faciei; inde est quod `vestiri vestibus byssi' sit significativum externum hic, nempe veri procedentis ex caelesti spiritualis, hoc enim fuit in quo tunc Divinum Domini. [2] Per `byssum' et per `vestes byssi' etiam alibi in Verbo significatur verum quod ex Divino, ut apud Ezechielem, Vestivi te acupicto, et calceavi te taxo, et accinxi te bysso, et obtexi te serico. . . . Sic ornata es auro et argento, et vestes tuae byssus et sericum et acupictum, xvi 10, 13; ibi de Hierosolyma, per quam in his versibus intelligitur Ecclesia Antiqua; vera illius Ecclesiae per `vestes ex acupicto, bysso, serico' et per 'ornatum ex auro et argento' describuntur; per `acupictum' significantur vera scientifica, per `byssum' vera naturalia, et per `sericum' vera spiritualia: [3] apud eundem, Byssus in acupictura ex Aegypto fuit expansio tua, ut esset tibi in signum: hyacinthinum et purpura ex insulis Elisha fuit tegumentum tuum, xxvii 7; ibi de Tyro, per quam etiam Ecclesia Antiqua intelligitur, sed quoad cognitiones boni et veri, et per `byssum in acupictura ex Aegypto {2}quae expansio ejus' significatur verum ex scientificis, {3}ut signum seu significativum externum illius Ecclesiae: [4] apud Johannem, Mercatores terrae flebunt, et plangent super Babylone, quod merces eorum nemo {4}emat amplius; merces auri et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et coccini, et omne lignum thyinum, et omne vas elephantinum, et omne vas ex ligno pretiosissimo, et aere, et ferro, et marmore, Apoc. xviii 11, 12; ibi omnia et singula significant talia quae sunt {5}Ecclesiae, ita quae sunt veri et boni, hic autem in opposito sensu, quia dicuntur de Babylone {6}; quisque videre potest quod talia nusquam in Verbo quod de caelo descendit, recenserentur nisi aliquid caeleste in singulis foret; quid recensio mercium mundanarum ubi agitur de Babylone, per quam significatur Ecclesia profana: similiter {7} apud eundem, Vae vae, urbs magna, quae induta byssino, et {8}purpura et coccineo, inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, Apoc. xviii (x)16. [5] Quod singula {9}aliquod caeleste Divinum significent, patet manifeste apud eundem ubi dicitur {10}quid byssinum, quod nempe sint justitiae sanctorum, Venit tempus nuptiarum Agni, et uxor Illius paravit se; tunc datum est illi ut indueretur byssino mundo et splendido; byssinum enim, sunt justitiae sanctorum, xix [7,] 8; quod `byssinum sint justitiae sanctorum' est quia omnes illi qui in vero sunt ex Divino, justitiam Domini induunt; vestes enim eorum candidae et splendidae sunt ex luce quae a Domino; ipsum verum ideo in caelo repraesentatur per `candidum', n. 3301, 3993, 4007; inde quoque est quod illi qui ex statu vastationis elevantur in caelum, appareant induti candido, quia tunc exuunt id quod justitiae propriae est et induunt id quod justitiae Domini est. [6] Ut repraesentaretur verum a Divino in Ecclesia Judaica, mandatum est ut xylinum seu byssinum quoque {11} esset in vestibus Aharonis, ut et in aulaeis quae circum arcam, de quibus apud Mosen, Pro Aharone {12}tessellabis tunicam xylini, et facies cidarim xylini, Exod. xxviii 39: Fecerunt tunicas xylini, opus textoris, pro Aharone et filiis ejus, Exod. xxxix 27: Habitaculum facies decem aulaea, xylinum intertextum, et hyacinthinum, et purpuram, et coccineum dibaphum, Exod. xxvi 1, xxxvi 8: Facies atrium habitaculi, . . . tapetes erunt pro atrio ex xylino intertexto, Exod. xxvii 9, 18, xxxviii 9: Velum portae atrii, opus acupictoris, hyacinthinum, et purpura, et coccineum dibaphum, et xylinum intertextum, Exod. xxxviii 18; xylinum est byssinum, quod ideo mandatum quia singula quae in arca et circum arcam, tum singula quae super vestibus Aharonis, repraesentativa spiritualium et caelestium erant; inde constare potest quam parum {13}intelligitur Verbum, nisi sciatur quid talia repraesentant, et quod vix aliquid, si credatur quod sanctum non aliud in Verbo sit quam quod exstat in littera. [7] Quod angeli qui in vero ex Divino sunt, appareant induti quasi byssino, hoc est, in candido splendente, patet apud Johannem ubi agitur de equo albo, Sedens super equo albo, . . . indutus erat vestimento tincto sanguine, et vocatur nomen Ejus Verbum. . . exercitus Ejus in caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssinum album et mundum, Apoc. xix 13, 14; ex his manifeste patet quod `byssinum' sit significativum externum veri a Divino, nam `sedens super equo albo' est Dominus quoad Verbum; quod sit Verbum, aperte ibi dicitur; Verbum est ipsum verum a Divino; `equus albus' quod sit sensus internus Verbi, videatur n. 2760-2762, {14}inde 'equi albi' sunt vera ex Divino, nam omnia sensus interni Verbi sunt vera ex Divino, quapropter visi sunt exercitus Illius `super equis albis, et induti byssinum album et mundum'. @1 i et$ @2 quod fuerit$ @3 quod fuit$ @4 emit$ @5 veri, sed$ @6 i quae sunt falsi ex malo$ @7 i alibi$ @8 purpureo$ @9 aliquid in caelo quod ex Divino$ @10 quod byssinum$ @11 i intertextum$ @12 A I have tesselabis. Tessella is a diminutive of tessera (=a square stone or piece of wood). Latin verb from it, late, tessello = to make chequer work. Heb is (shabats) = to interweave, to make chequer work. A V has `embroider' but RV `weave in chequer work'.$ @13 in Verbo intelligitur$ @14 proinde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church