Arcana Coelestia (Elliott) n. 5321

Previous Number Next Number See English 

5321. `Et vehi fecit eum in curru secundario': quod significet significativum quod ab illo omnis doctrina boni et veri, constat ex significatione `currus' quod sit doctrina boni et veri, de qua sequitur; inde 'vehi facere eum in curru' est significativum quod ab illo doctrina illa; haec se referunt ad illa quae prius a Pharaone dicta sunt, `Tu eris super domo mea, et super ore tuo osculabitur omnis populus meus, tantum solio magnus ero prae te', vers. 40. Quod ab ipso doctrina boni et veri significetur, est quia per `Josephum' repraesentatur Dominus quoad Divinum spirituale, n. 3971,4669, ita quoad Divinum Verum ex Divino Humano Domini, n. 4723, 4727, a quo Divino Vero est caeleste spiritualis; quod omne doctrinae boni et veri sit inde, est quia Dominus est ipsa doctrina, nam omne doctrinae ab Ipso procedit, et omne doctrinae de Ipso agit; omne enim doctrinae agit de bono amoris et vero fidei; a Domino sunt illa, {1}quare Dominus non solum est in illis sed etiam est utrumque; inde constat quod doctrina quae agit de bono et vero, agat de solo Domino, et quod procedat {2}ex Divino Humano Ipsius; [2] ex Ipso Divino nequaquam {3}aliquod doctrinae procedere potest nisi per Divinum Humanum, hoc est, per Verbum, quod in sensu supremo est Divinum Verum a Divino Humano Domini; quod procedit (e)ab Ipso Divino immediate, hoc ne quidem angeli in intimo caelo possunt capere; causa est quia id (t)est infinitum et sic transcendit omnem captum, etiam angelicum; at quod procedit ex Divino Humano Domini, hoc possunt capere, {4}nam agit de Deo ut de Divino Homine, de quo ex Humano aliqua idea formari potest, et idea quae {5}formata de Humano, acceptatur qualiscumque sit, modo ex bono innocentiae fluat et in bono charitatis sit; hoc est quod intelligitur per Domini verba apud Johannem, Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, {6}Ipse exposuit, i 18: apud eundem, Neque vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v 37: et apud Matthaeum, {7}Non Patrem quisquam cognoscit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, xi 27. [3] Currus in Verbo plurimis in locis memorantur et vix aliquis scit quod per illos ibi significentur doctrinalia boni et veri, ut et scientifica quae sunt doctrinalium; causa est quia non aliquod spirituale intrat ideam sed solum naturale historicum cum nominatur `currus', sicut etiam cum `equi qui ante currum', cum tamen per `equos' significantur in Verbo intellectualia, n. 2760-2762, 3217, et inde per `currum' doctrinalia et eorum scientifica. [4] Quod `currus' sint Ecclesiae doctrinalia et quoque scientifica, constare mihi potuit ex curribus toties visis in altera vita; est quoque locus ad dextrum circa terram inferiorem ubi apparent currus et equi cum stabulis in ordine positis; ambulant ibi et confabulantur {8} qui in mundo eruditi fuerunt et pro fine eruditionis habuerunt vitam; talia apparent illis ex angelis in superioribus caelis, {9}quibus cum sermo est de intellectualibus, deque doctrinalibus et scientificis, tunc spiritibus {10}ibi apparent talia. [5] Quod talia per currus et equos significentur, {11}admodum manifeste patet ex eo quod Elias apparuerit in caelum vectus curru ignis et equis ignis, et quod {12}ille ut et Elisha appellati sint `currus Israelis et equites ejus', de quibus ita in Libro 2 Regum, Ecce currus ignis et equi ignis intervenerunt inter illos, et ascendit Elias in turbine in caelum, et Elisha videns et clamans, Pater mi, pater mi, currus Israelis et equites ejus, ii 11, 12: et de Elisha in eodem Libro, Cum Elisha aegrotabat morbo suo quo mortuus est, descendit ad eum Joash, rex Israelis, et flevit ante facies ejus, et dixit, Pater mi, pater mi, currus Israelis et equites ejus, xiii 14; causa quod illi sic appellati sint, est quia per utrumque, tam Eliam quam Elisham, repraesentatus est Dominus quoad Verbum, videatur Praef. ad Gen. xviii, et n. 2762, 5247 fin.; ipsum Verbum principaliter est doctrina boni et veri, nam inde est omne doctrinae; (m)ex eadem (t)causa etiam erat quod circum Elisham visus sit puero, cujus oculos aperuit Jehovah, Mons plenus equis et curribus ignis, 2 Reg. vi (x)17 {13}:(n) [6] quod `currus' sit doctrinale, et `equus' {14}intellectuale, constat quoque ex aliis locis in Verbo, ut apud Ezechielem, Satiabimini super mensa Mea equo et curru, forti et omni viro belli; sic dabo gloriam Meam gentibus, xxxix 20 [21]; Apoc. xix 18; ibi agitur de Adventu Domini; quod ibi per `equum et currum' non significetur equus et currus, cuivis patet, his enim `super mensa Domini non satiandi erunt' sed talibus quae per equum et currum significantur, nempe intellectualibus et doctrinalibus boni et veri. [7] Similia per equos et currus significantur in sequentibus his locis: apud Davidem, Currus Dei sunt binae myriades, milleni pacificorum, Dominus in illis, Sinai in sanctuario, Ps. lxviii 18 [A.V. 17]:

apud eundem, Jehovah operit Se luce quasi veste, extendit caelos sicut cortinam, contignans aquis triclinia Sua, ponit nubes currus Suos, ambulat super alis venti, Ps. civ 2, 3:

apud Esaiam, Propheticum deserti maris: . . . Sic dixit ad me Dominus, Constitue speculatorem qui spectet, nuntiet; vidit ergo currum, par equitum, {15}currum asini, currum cameli, et auscultavit auscultationem, magna auscultatio; clamavit enim leo super specula, Domine, ego stans jugiter interdiu, et super custodia mea ego constitutus omnibus noctibus; tum vero ecce currus viri, par equitum; . . . et dixit, Cecidit, cecidit Babel, xxi [1,] 6-9:

[8] apud eundem, Tunc adducent omnes fratres vestros in omnibus gentibus munus Jehovae super equis, et super curru, et super redis cameratis, et super mulis, et super veredariis, ad montem sanctitatis Meae, Hierosolymam, lxvi 20: apud eundem, Ecce Jehovah in igne veniet, et sicut procella currus Ipsius, lxvi 15: apud Habakkuk, Num fluviis succensuit Jehovah? num contra fluvios ira Tua? num contra mare excandescentia Tua? quod equitas super equis Tuis, currus Tui salus? iii 8: apud Zachariam, Sustuli oculos meos et vidi, cum ecce quatuor currus, exeuntes ab inter duos montes, montes autem montes aeris; ad currum primum equi rufi, ad currum secundum equi nigri, ad currum tertium equi albi, et ad currum quartum equi grandinati, vi 1-3: [9] et apud Jeremiam, Intrabunt per portas civitatis hujus reges et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes in curru et equis, ipsi et principes eorum, vir Jehudae, et habitatores Hierosolymae, et habitabitur civitas haec in saeculum, xvii 25, xxii 4; `civitas quae habitabitur in saeculum' non est Hierosolyma sed Ecclesia Domini quae per `Hierosolymam' significatur, n. 402, 2117, 3654; 'reges qui per portas civitatis illius intrabunt' non sunt reges sed Ecclesiae vera, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068; ita `principes' nec sunt principes sed primaria veri, n. 1482, 2089, 5044; `sedentes super throno Davidis' sunt Divina Vera quae procedunt a Domino, n. 5313; `equitantes in curru et equis' sunt inde intellectualia et doctrinalia. Currus etiam in historicis Verbi multoties {16}memorantur, et quia historica Verbi omnia repraesentant, et voces significant, talia quae in regno Domini et in Ecclesia, ibi quoque `currus' similia {16}significant. [10] {17} Quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque `currus', et in illo sensu significant doctrinalia mali et falsi, {18}tum scientifica illa confirmantia; ut in his locis: apud Esaiam, Vae descendentibus in Aegyptum pro auxilio, et super equo innituntur, et confidunt super curru quod multus, et super equitibus quod validi sint valde, sed non respiciunt ad Sanctum Israelis, xxxi 1: apud eundem, Per manum servorum {19}tuorum blasphemasti Dominum, et dixisti, Per multitudinem currus mei ego ascendi altitudinem montium, latera Libani, ubi exscindam proceritatem cedrorum ejus, electionem abietum ejus, xxxvii 24; ibi responsum propheticum ad verba elata Rabshakes ducis regis Asshuris: apud Jeremiam, Ecce aquae ascendentes a septentrione, quae fient in flumen inundans, et inundabunt terram et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in illa; . . . et ejulabit omnis habitator terrae a voce plausus equorum ungularum fortium ejus, a tumultu currus ejus, strepitu rotarum ejus, xlvii 2, 3:

[11] apud Ezechielem, Prae abundantia equorum ejus obteget te pulvis eorum, prae voce equitis et rotae, et currus, commovebuntur muri tui, quando venerit in portas tuas, juxta introitus urbis perruptae; per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, xxvi 10, 11: apud Haggaeum, Evertam thronum regnorum, et perdam robur regnorum gentium, evertam etiam currum, et equitantes eo, et descendent equi et equites eorum, ii 22:

apud Zachariam, Exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma, exscindam arcum belli; contra loquetur pacem gentibus, ix (x)10: apud Jeremiam, Aegyptus sicut flumen ascendit, et sicut flumina commoventur aquae ejus, dixit enim, Ascendam, obtegam terram, perdam urbem, et habitantes in illa; ascendite equi, insanite currus, xlvi 8, 9. [12] Per `equos' et `currus' quibus Aegyptii persecuti filios Israelis, et cum quibus Pharaoh intravit mare Suph, ubi rotae curruum dimovebantur, et per plura de equis et curribus, quae maximam partem descriptionis illius faciunt, Exod. xiv, {20}versibus 6, 7, 9, 17, 23, 25, 26; et xv 4, 19, significantur intellectualia, doctrinalia et scientifica falsi, et inde ratiocinia quae pervertunt et exstinguunt vera Ecclesiae; talium pernicies et mors ibi describitur. @1 et$ @2 de$ @3 aliquid$ @4 quia de Humano aliquam ideam (m's in last two words d later) formare (altered to formari) possunt d and followed by potest. Above de Humano is written qui accipit doctrinam. A marginal note without marks for insertion reads hoc enim sistit Deum, de quo doctrina agit, ut Divinum Hominem, ita de quo aliqua idea ex similitudine cum homine (last four words d)$ @5 formatur$ @6 Ille$ @7 Nemo cognoscit Filium nisi Pater, neque$ @8 i illi$ @9 quia ibi$ @10 circa inferiorem terram$ @11 constare potest$ @12 is tum$ @13 i quia Elisaeus repraesentabat Dominum quoad Verbum, ideo apparuerunt talia circum illum$ @14 d scientificum, i intellectuale$ @15 Heb (recheb) = `chariot,' but also `a troop of chariots, or waggons and applies both to the men in them and to the beasts drawing then. Cp English 'cavalry'. RV has chariot or troop.$ @16 in the singular$ @17 i E$ @18 et$ @19 meorum A I$ @20 i de quibus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church