5331. `Et vocavit Pharaoh nomen Josephi Zaphenath Paneah': quod significet quale caelestis spiritualis tunc, constat ex significatione `nominis' et `vocare nomen' quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2628, 2724, 3006, 3237, 3421; Zaphenath Paneah in lingua sua originali significat revelatorem occultorum et aperitorem futurorum, quae in sensu caelesti {1}significant Divinum in illo, nam revelare {2}occulta et aperire futura est solius Dei; hoc quale est quod nomen illud involvit, et hoc quale est quale caelestis spiritualis, {3}nam caeleste spiritualis est bonum veri in quo Divinum, seu quod immediate a Divino; hoc, nempe caeleste spiritualis in quo Divinum, fuit soli Domino cum fuit in mundo, et fuit Humanum in quo ipsum Divinum potuit esse, et quod potuit exui cum Dominus omne Humanum in Se Divinum fecit. @1 significat$ @2 arcana$ @3 caeleste enim$