Arcana Coelestia (Elliott) n. 5340

Previous Number Next Number See English 

5340. `Et congregavit omnem cibum septem annorum': quod significet conservationem veri bono adjuncti, multiplicati primis temporibus, constat ex significatione `congregare' quod hic sit conservare, nam `congregavit illum et dedit in urbibus et in medio', per quae significatur quod recondiderit in interioribus, ita quod conservaverit, cessit enim usui in annis famis; ex significatione `cibi' quod sit omne id quo internus homo nutritur; quod id sit bonum et verum, constare potest ex correspondentia cibi terrestris quo nutritur externus homo, cum cibo spirituali quo nutritur {1}internus; hic itaque est verum bono adjunctum, nam hoc est quod conservatur et reconditur in interioribus; per `septem annos' significantur primi status cum multiplicata vera, n. 5339; inde patet quod per `congregavit omnem cibum septem annorum' significetur conservatio veri bono adjuncti, multiplicati primis temporibus. [2] Dicitur conservatio veri bono adjuncti, sed quia pauci sciunt quid sit verum bono adjunctum, et minus quomodo et quando verum bono adjungitur, quapropter dicendum: verum conjungitur bono quando homo jucundum percipit in benefaciendo proximo propter verum et bonum, non autem propter se {2}aut mundum; cum homo est in illa affectione, vera quae tunc audit, vel legit, vel cogitat, conjunguntur bono; quod etiam appercipi solet ab affectione veri propter illum finem. @1 infernus I$ @2 et $


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church